utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162002

Charter Number: 02162002
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Verbi incarnati Ego in Dei nomine Hugo cogito de Dei misericordia dono aliquid Deo et sanctis apostolis ejus Petro atque Paulo ad locum vocabulo Cluniensis cœnobii ubi domnus Odilo abbas præesse videtur ad regendum mansum unum cum vircaria et vinea atque prato qui conjacet in villa Euriacho et habent ipsas res superius nominatas terminationes ex omnibus partibus terra Sancti Pauli ea vero ratione dono vobis ut quamdiu vixero usum et fructum possideam et in vestitura per unumquemque annum sex sextarios de vino persolvam S Hugoni qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Otgerii S Anscherichi S Bernardi S Arulfi Armannus s[acerdos] scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter