utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162008

Charter Number: 02162008
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine summæ et individuæ Trinitatis Nos fratres Odulricus Gausfredus cum ceteris fratribus et parentibus nostris donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro remedio animæ Wichardi consanguinei nostri aliquid de sua hereditate quæ sita est in villa Civignono hoc est suam partem quæ sibi eveniebat ex jure matris in ipsa villa Donamus etiam quandam franchisiam quam ipse querelabat servis Sancti Petri hoc est Gislardo et heredibus ejus de quadam sua hereditate quæ sita est in Rufiaco Donamus quoque unam ancillam Teciam nomine Faciant autem ab hodie et deinceps quod melius et utilius de his omnibus judicaverint sine aliquo contradicente et ut firmum permaneat manibus propriis firmamus testibusque roborandam tradimus S Odulrici S Gausfredi S Eufemie S Giraldi S Jodceranni S Widburgis S Bernar S Wichardi S Otgerii S Mariani S Ildini S Achardi S Constantini S Achini S Bernardi S Widberti S Tetziæ S Agnes Donamus etiam resciam que est infra clausum nostrum in Rufiaco pro remedio anime Wichardi et absolutione
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter