utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162009

Charter Number: 02162009
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus christicolis tam presentibus quam futuris quod Wichardus de Rufiaco moriens et nil loqui prevalens deportatus apud Cluniacum antequam sepeliretur affuerunt ejus propinqui et parentes qui inter se colloquentes cœperunt inquirere quid pro anime illius salute agere deberent Convocatis ergo senioribus loci in presentia eorum dederunt Sancto Petro in Civignono villa eandem partem quæ eveniebat supradicto Wichardo ex parte matris ejus Dederunt etiam quandam franchisiam sitam in Rufiaco villa quam ipse Wichardus quærelabat servis Sancti Petri id est Gislardo et heredibus ejus Dederunt quoque in Rufiaco I resciam quæ est sita infra clausum nostrum unam insuper ancillam Tezam nomine Fuerunt autem idem datores omnes filii Gisleberti de Cluniaco id est Odulricus Gausfredus Giraldus Bernardus Otgerius Jodcerannus et mater eorum Eufemia sorores quoque eorum Widburga et Maria Teza et Agnes omnes hii dederunt res supranominatas et laudaverunt atque suis propriis manibus firmaverunt Firmaverunt etiam amici eorum et vicini Achardus clericus Constantinus de Maliaco Achinus ac Witbertus Qui post multum temporis idem filii Gisleberti cupiditate cecati cœperunt calumniare denominatam ancillam quam Sancto Petro dederant affirmantes non se de ea ullum aliquod donum alicui fecisse hac occasione bona viri sui Jodsaldi diripere cogitantes Qui Jodsaldus pertimescens et precavens eorum vesaniam venit ante presentiam domni Odilonis abbatis obsecrans eum ut de hac re sibi daret consilium salubre Qui statim requirere jussit cartam quam idem querelatores fieri rogaverant et firmaverant qua inventa rogavit ad se venire eosdem fratres in Cluniacensi claustro ante fontem in festivitate Sancti Pauli quæ est II kalendas julii et ostendit ipsis et omnibus coram adstantibus cartam quam de eadem ancilla fecerant Quidam consenserunt quidam vero negaverunt Liniens igitur illos dulcis sermonibus ac insuper XXIII dans solidos rogavit iterum eandem cartam firmare qui omnes iterum semel et bis in manu ejusdem patris firmaverunt ac unanimiter corroboraverunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter