utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162014

Charter Number: 02162014
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus futuris et presentibus notum fieri volumus ego Odilo abba et omnis congregatio nostra quod quedam nobilis mulier cum consilio sui sponsi Attonis et filii sui Ugonis adiit presentiam nostre humilitatis suppliciter deprecans ut ei concederemus solummodo in vita sua quasdam vineas nostras unam in Chediis habentem [in] longitudinem perticas XXV et in latitudinem XV alteram in Prischeio habentem in longitudinem perticas XXIII et in latitudinem XV Prefatus vero sponsus mulieris predicte et filius ejus jam dictus ipsa scilicet mulier ejus nomine Nazaria donant Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo silvam dimidiam in Joco unde jam possidebamus alteram medietatem dono nobilium virorum Maioli Bladini et Milonis terram namque similiter quam predictorum virorum in eadem villa dono abemus dimidiam donant nobis totam usque ad currentem guttam partem suam donantque nobis in Concisiis duos campos ubi seminare possunt duo frumenti modii et in Chedis donant nobis terram cum vinea habentem longitudinem perticas XX in latitudinem perticas XIII et dimidiam eo tenore ut quandiu ipsa vixerit habeat supradictas nostras vineas nos quoque habeamus ad presens supradictam silvam cum predicta terra excepta ejusdem terre parte dimidia et fructu predicte ejus vinee post dicessum vero uxoris ejusdem Attonis videlicet Nazarie redeat omnis terra huic cartulæ conscripta vel denominata ad sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Cluniensis cenobii monachorum stipendia Si aliquis quod non credimus exurrexerit et hanc terram a predicto monasterio abtulerit de commutatione quam feci pro ista terra in Aguleio et in Vasconolia et in Villena pro merito hujus donationis redeant ad hereditatem nostram monachis superius dictis Si quis hanc donationem violare voluerit anathema sit et cum Juda traditore Domini ab omni consorcio fidelium alienus habeatur S Attonis et uxoris ejus Nazarie cum filio suo Ugone qui hanc cartam fecerunt et ipsi firmaverunt et heredibus suis firmare fecerunt S Lanbert S Achardei S Antonis S Ornadi S Anselmi S Girbert S Ainardi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter