utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162018

Charter Number: 02162018
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Previdens omnipotens Deus casus humane fragilitatis inter cetera carismatum suarum dona que fidelibus concessit hoc precipue et speciale illis in mandatis dedit ut de terrenis et transitoriis possent sibi cælestia et eterna mercari Quapropter ego in Dei nomine Alindrada et filii mei Gauzerannus et Ebrardus pro anima filii mei Umberti dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniaco ubi preesse videtur domnus et reverentissimus abbas Odilo hoc est unum curtilum situm in pago Matisconense in villa Soliniaco cum uno franco nomine Martino Est autem ipse curtilus terminatus a mane terra Sancti Petri a medio die via publica a cercio terra Adaltrudis Facio autem hanc donationem in tali conventu ut ab hac die faciant monachi de Cluniaco quicquid facere voluerint Si quis autem huic nostre donacioni calumpniare voluerit omnibus maledictionibus Mosayce legis teneatur astrictus et cum Datan et Abiron cremetur eternis ignibus S Alindradæ S Joceranni filii ejus S Ebrardi filii ejus S Odilæ S Letpranni S Duranni S Martini S Christiani S Berardi Letaldus et Ramnulfus de hac donatione fidem fecerunt stabilis firmaque permaneat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter