utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162021

Charter Number: 02162021
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individuæ Trinitatis Ego Wichardus reminiscens enormitatem meorum peccaminum dono aliquid de hereditate mea ad locum Cluniacum ubi preest [domnus] Odilo abbas videlicet unum mansum qui est situs in pago Matisconense in loco qui dicitur Chantres cum omnibus appendiciis suis et hoc dono ad presens beatis apostolis Petro et Paulo ut sine aliqua calumpnia teneant monachi de Cluniaco ab hodierno die et deinceps Dono etiam aliam terram in villa Buxferias et in Monte Sereno et in Curtilis quam pater meus Jocerannus conquisivit de Vuichardo cum campis silvis pratis aquis aquarumve decursibus et hoc donum facio in tali tenore ut quamdiu vixero teneam post mortem vero meam absque ulla calomnia ad predictum locum perveniat Facio etiam vuerpicionem de terra et curtilis quantum ad me pertinet Si quis huic mee donationi aliquam calumniam inferre voluerit ira Dei super eum manebit et cum impiis penas luet nisi emendatio congrua subvenerit Et ut hac carta firma permaneat tactu proprie manus eam consigno cum ceteris qui subscripti sunt S Vuichardi qui hanc cartam fieri fecit et firmari rogavit S Lanberti S Achardi S alterius Lanberti S Wigonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter