utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162025

Charter Number: 02162025
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi et ejus Patre et Sancto Spiritu Ego Bernardus et [uxor mea] Costancia et nostri filii et filie pro redemptione animarum nostrarum et pro misericordia que promisi in Cluniago ante Sancto Petro et aliis sanctis et ante presentia domini Odiloni abbatis ut fecisse Martino et non attendi sicut promisi terra que comparamus de Pharamundi donamus Deo omnipotenti et genitrice ejus et Sancto Petro Cluniacensi et ad senioribus Allas Olerias et habet hic III sextariadas et salceta qui hic est de uno latus est terra que Adraldus de Macerias donasse Sancto Petro Cluniacense de secundo vineas ipso Adraldo de tercio terra Unberto de IIIIto via publica sine ulla contraria Si quis autem est qui eam qui removerit iram Dei omnipotentis super eum veniad Wido et Grimaldus et duo filii Pharamundi fidejussori fuerunt Sic firmamus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter