utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162029

Charter Number: 02162029
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individuæ Trinitatis Pateat omnibus fidelibus qualiter ego Teutbertus animarum Salvatori obediens dicenti Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis et cetera dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo venerabilis abba aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Varenas terram scilicet quam Odo donavit Holdegarde matri meæ in tali conventu ut quamdiu vixero teneam et in vestitura ad presens dono campum qui dicitur Fortuneiri Si quis vero hanc donationem calumniare presumpserit iram Dei eorumdemque apostolorum nisi emendaverit incurrat et ut firma permaneat S Bernardi clerici S Bernardi S Holdebaldi S Durandi S Bernardi S Hugonis Actum Cluniaco monasterio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter