utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162032

Charter Number: 02162032
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Auctor et amator totius nostre salutis considerans humanum genus terrenis rebus et desideriis inhiari placuit ut de terrenis mercemur celestia ait enim Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra thezaurizate vobis thesauros in celo Ego mulier Scripta nomine hoc exemplo dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui præest domnus Odilo abba quasdam res meas que sunt site in pago Matisconensi in villa Cavannis pratis terris et silvis et quicquid in ipsa villa ego possidere ad presens videtur et tertia pars Britoli et in villa Vergesono vineis terris et quicquid in illam villam habeo et in Pedrolio omnia quod habeo Has ergo res denominatas dono ad jam dictum locum a die presenti ac totum ad integrum transfundo pro remedio anime mee et loco sepulturæ Si quis autem hanc donationem calumniare temptaverit auri libras IIIes persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Scriptile qui hanc cartam firmare rogavit S Gisleberti S Humberti S Letaldi S Arlei S Constaboli
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter