utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162039

Charter Number: 02162039
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Verbi incarnati Cuncti noverint populi quod ego Adalguis dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad loco Cluniaco ubi domnus et reverentissimus Odilo abbas magis videtur preesse quam prodesse pro redemptione omnium peccatorum meorum ut Dominus dignetur auxiliare in extremi diem judicii Sunt ergo ipsas res in comitatu Matisconensi in villa Tasiaco hoc est in primis unum curtile cum domo et vinea et campum et habet fines de tres partes de una terra Rodulfo de alia Seguini de tertia terra francorum de quarta via publica In alio loco alium campum habet fines de quattuor partes de una parte terra Rodulfo de alia terra Fulchardo de tertia via publica Et in aliis duobus locis duabus peciolas de prato habent fines de tres partes de una parte terra Sancti Quintini de alia Sancti Martini de alia via publica De hanc donationem faciunt rectores de Cluniaco quicquid facere voluerint ab hodierno die Si quis vero ullus homo donationem hanc contrariare voluerit aliquam litem ira Dei incurrat super illum et sit demersus in infernum vivus si ad emendationem non venerit S Adalguis femina qui hanc cartam fieri jussit et firmare rogavit S Ingelelmi S Arlei S item Arlei S Bernardi S Ebrardi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter