utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162041

Charter Number: 02162041
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sicut indubitanter fides credentium tenet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex rebus temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perhennis vite premia sibi valeant preparare ut scriptum est Divitie viri redemptio anime ejus Quapropter ego in Dei nomine Girberga dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi preesse videtur domnus Odilo abbas aliquid de hereditate mea que est sita in pago Lugdunensi in villa Madriaco hoc est unum mansum cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent pratis campis in tali tenore ut quamdiu vixerim teneam post dissessum vero meum faciant seniores loci [supradicti] quicquid voluerint Facio autem hanc donationem pro remedium anime mee ut Dominus liberare eam dignetur de penis inferni S Girbergane qui fieri et firmare rogavit S Otmari senioris sui S Renconis S Milonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter