utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162042

Charter Number: 02162042
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Priscorum fidelium laudabili religione sanccitum est ut post hujus incerte vite decursum ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum de memoriis ut per hoc aliquatenus valeant ipsi suis exui a delictis et peccatis Huic igitur sacre institutioni fides a nobis accommodanda est et pro ipsis ut valeant veniam peccatorum consequi in quantum possibilitas parentum illorum et fidelium impertit elemosinarum largitio inpendenda est Hoc animo considerans ego Durannus decrevi corpus filii mei nomine Hunberti ex hac luce subtracti in Cluniacensi monasterio sub honore columpnarum ecclesie Petri videlicet Paulique consecrato locum sepulture et requiei salutem habere Do etiam cum illo corpusculo predicto jam loco qui ad presens regitur decentissime sub gloriosi patris Odilonis pervigili sollicitudine aliquid ex credita mihi possessione anime ejus videlicet ob salutem ut Deo propitio et ipsius jam dictorum apostolorum patrocinio per hec transitoria que confero valeat adquirere simpiterna que expero Sunt autem duo mansi in pago Eduensi constituti et in villa Estivali insimul determinati quos voluntate et consilio Hunfredi et Bernardi fratrum ejus meorum filiorum videlicet et aliorum parentum illorum meorumque ad integrum reddo dicto loco et monachis inibi degentibus cum omnibus ipsorum mansorum appendiciis pascuis pratis silvis rispis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus et usque ad inquirendum Hoc qui violare presumpserit eterni judicis animadversione conteratur et fidelium hominum judicio ab ipso suo conatu penitus avertatur S Duranni qui fieri et firmare rogavit S Hunfredi filii ejus S Alberici presbiteri S Aalberti S Rodberti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter