utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162049

Charter Number: 02162049
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quisquis ad celestis vite gaudia inter hujus vite conflactantia mala satagit pervenire huic bonorum largitor omnium misericorditer dignatur consulere ut ex bonis sibi conlatis in presenti seculo studeat amicos adquirere a quibus post hanc miserrimam vitam recipiatur in eterna beatitudine Hoc ego Ranaldus mente pertractans meorumque peccaminum pondus considerans dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro ac Paulo monachisque degentibus in famosissimo cenobio Cluniacho quibus preest domnus abba Odilo unum mansum qui est situs Matisconensi in pago tres videlicet partes pertinentes ad ipsum ad presens in jam dicto manso unus dono campus cetera vero retineo usque post meum discessum scilicet unam vineam cum duabus partibus prati Est vero in villa Dunziaco terminatur vero de duabus partibus terra Sancti Petri de tercia terra Leotaldi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter