utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162051

Charter Number: 02162051
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus presentis seculi facultates possidentibus ut quandiu vivunt bona sua herogando æternam vitam possint acquirere concessum est divinitus Ideo ego Rainardus in Christi nomine dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo monachisque Cluniensis cenobii quibus preest abba Odilo aliquid de mea hereditate scilicet unam vineam in villa Sancti Pontii et terminat a mane a sero a meridie terra Sancti Petri a circio via publica Hanc donationem facio ut Deus mei misereretur Quam si quis calumniare presumpserit iram incurrat omnipotentis Dei S Stephani et Rotgerii fratrum R[ainaldi] S Vuillelmi fratris ejusdem S Costancii S Gislardi S Petri S Vuitberti Iterius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter