utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162065

Charter Number: 02162065
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Priscorum fidelium laudabili religione sanctitum est ut post hujus incerte vite decursum ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum et memoriis ut per hoc aliquatenus valeant veniam peccatorum consequi in quantum possibilitas parentum illorum [et] fidelium impertit elemosinarum largitio inpendenda est Quapropter notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Ansels frater Henrici defuncti pro anime ipsius redemptione et filius ejus Bernardus et uxor ejus Adeleidis donamus aliquid de ipsius rebus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus Odilo abbas Sunt ipse res in pago Cabilonense in villa que dicitur Estavels videlicet medietas unius mansi et omnia que ad ipsum respiciunt medietatem Donamus etiam unum servum nomine Hebrardum et illum mansum quam ipse tenet cum consuetudine ipsius mansi insuper et illam terram cum consuetudine quam Mains tenet et redebat Henrico et aliam consuetudinem quam redebat Feriols de Calmels et Henrico et Ansels Dono etiam duas partes de illa terra quam tenet Durannus Rufus in Estavels Hanc autem donationem facimus pro redemptione ipsius anime et omnium parentorum ejus Hanc autem donationem si aliquis calumniare voluerit iram Dei omnipotentis incurrat nisi ad emendationem et satisfactionem venerit S Ansels fratris ejus S Bernardi filii ejus S Adeleidis uxoris ejus S Alessandre sororis ejus Dono etiam ego Bernardus filius Henrici terram aliam campum in Estavels ad introitum rude supra viam Annuit hoc Hugo de Biere gener meus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter