utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162066

Charter Number: 02162066
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint cuncti fideles Christi tam presentes quam secuturi quod ego Archimbertus et filius meus Pontius et ego Raimbertus Cotaronus Bellonus Petrus Calolus Pontius Calvus Dalmacius Rodulfus Bermundus Durannus Gisfredus Ricaus et Eldemarus et mater nostra Pontia Ugo filius Raimberti omnes nos quorum nomina sunt scripta in hac cartula et ceteri omnes werpicionem facimus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum et ad monachos in ipso loco degentibus de hoc quod in villa Valenciola usque modo calumniavimus totum et ad integrum dimittimus Rectitudinem vero nostram et partem quam ibi usque nunc habuimus pro redemcione animarum nostrarum Deo et jam dictis ejus apostolis et ad memoratum locum Cluniacum perpetualiter possidendum donamus et concedimus ut ab hac die et deinceps faciant quicquid facere voluerint Hoc actum in concilium quod fuit in campum Sancti Romani presente Jozelmo episcopo Gauzeranno et Arberto et aliis quampluribus in episcopatu Fricdunense Si qua vero intromissa persona vel aliquis homo huic cartule calumniam presumserit inferre sit pars eorum cum eis qui dixerunt Domino Deo A nobis recede nisi cum satisfactione emendaverint Sint vero maledicti stando et sedendo comedendo et bibendo vigilando et dormiendo nullamque indulgenciam consequantur in futuro judicio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter