utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162069

Charter Number: 02162069
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sub norma catholicæ fidei viventibus notum esse volumus qualiter ego Tedrada et filius meus Leodbaldus donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum nostram hereditatem que sita est in pago Matisconense in villa Aionna donamus duas partes de omnibus que ibi habemus et terciam relinquimus Ocende filie mee In villa Brualias donamus duas raxias de vinea et terciam dimittimus supradicte femine In villa Conflens donamus quicquid ibi habemus Hoc totum donamus quesitum et inquirendum tali conventu ut quamdiu vixerimus teneamus hoc de Aionna et Brualias et post nostrum discessum ad Sanctum Petrum perveniat Illud vero de Conflenz donamus in presenti pro investitura tali conditione ut quandiu vixerimus sustineant nos monachi Clunienses S Thedrade S Ledbaldi S Drogonis S Ayroardi S Adalberti S Duranni S Amalberti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter