utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162072

Charter Number: 02162072
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Resta dono Domino Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui domnus Odilo abba preest dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Augustodunensi pro remedio anime mee omniumque parentum meorum tam vivorum quam defunctorum ut nobis omnibus divina miseratio propiciari dignetur et absolvi a nexibus peccatorum nostrorum Dono autem unum mansum in villa Serciaco quem incolat Ranulfus tali tenore ut quandiu ego vixero quatuor quartas de annona duas de frumento et duas de siglia In ipsa autem villa dono ad eundem locum unum campum in Monte Treslucio quem etiam in vita mea retinebo omnique anno reddam eis tascam et decimam et post mortem meam cum omni integritate ad supranominatum locum absque ullo contradictore Volo autem et deposco ut pro isto dono cum mortua fuero seniores loci illius me recipiant atque sepeliant et anime mee memoriam habeant
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter