utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162082

Charter Number: 02162082
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quicumque terrenis se habundare novit opibus necesse est ut mercari ex his valeat æterna Domino hoc in quodam loco docente ubi precipit nobis amicos adquirere de bonis terrenis ut mereamur ab eis recipi in æternis tabernaculis Quam rem cogitans ego Durannus cedo Domino Deo et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus abba Odilo preesse videtur aliquid ex mea hereditate hoc est vircaria una ex omni parte clausa quam Merais quedam nobilis femina patri meo vendidit quo vocatus est Gauzbertus et ipse mihi in tali tenore dimisit ut quamdiu mihi vita commaneret tenerem aut si in paupertate devenirem et tunc et post meum obitum remaneret Sancto Petro et ad locum supradictum Hanc ergo terram sine ullo contradicente monachi predicti loci teneant [et possideant] S Duranni qui hanc cartam firmavit et scribere jussit S Alberici S Godolberti S Constabuli S Raimbaldi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter