utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162095

Charter Number: 02162095
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1048
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Dum adhuc in hoc corpore sumus et in hac misera vita conversamur totis viribus nobis est elaborandum quatinus de collatis hac concessis divinitus bonis temporalibus satagamus adquirere nobis amicos et advocatos ut pro transitoriis et quandoque perituris rebus post depositionem hujus corporis ab ipsis mereamur recipi in æternis mansionibus Sic enim Deus et Dominus noster in quodam sui sancti euvangelii loco nos ammonere dignatus est ita dicens Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant [vos] in æterna tabernacula Quapropter ego Hugo divinum preceptum audiens multitudinemque meorum peccaminum recognoscens et exinde dominatori omnium satisfacere cupiens dono ex mea hereditate ejus sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui domnus Odilo abba preest hoc est illum mansum quem Achinus tenet in villa Salenciaco juxta Verreriam alium etiam mansum in villa Cucuias quem tenet Bernardus servus meus aliam etiam vineam quam actenus contra illos habui quam etiam Durannus cellararius illorum tenet reddo eis ut ab hodierna die absque contradictione ullius mortalis hominis illam teneant et possideant Mansum etiam quem Sigbrannus tenet in Monte post decessum meum dono eisdem et in vestituram unum multonem omni anno quamdiu vixero Uxor quoque mea Helisabeth donat eidem loco pro remedio anime sue et remedio omnium peccatorum nostrorum unam vineam quam dicunt Ad Plantas subtus Juliaco post mortem suam ut Deus omnipotens misereatur anime patris sui et matris sue et omnium parentum nostrorum vivorum ac mortuorum Hugo et Walburgis et uxor sua fac[iunt] guerpicionem de potestate Terviaco illas torturas que ille querelat post mortem suam [ut] nullus homo nec filios suos vel filias nullam rem inquirat et si hoc faciat ira Dei componeat Hugo et Gualburgis et uxor sorua Helisabeth qui fieri et firmare rogavit S Walburgi S Helisabeth filias Hugoni S Alo S Astaldi S Uberti S Achi S Gislardi S Willelmus de Civino S Duranni de Pozolas S Duranni vicarii Rotbertus cognomento Bochardus filius Willelmi fecit guerpitionem Sancto Petro alte altare ejus de Cluniaco de hoc quod hic scriptum agnoscitur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter