utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162293

Charter Number: 02162293
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0995
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie que dicitur Cluniacus que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Ego igitur Beliardis quedam femina dono Sancto Petro quasdam res meas que sunt site in pago Matisconensi in agro Rufiaco in villa Vetus Canevas hoc est curtilum et vinea que de Isnardo conquesivi terminat ipse curtilus a mane terra Helenane cum eris a medio die muro finale et terra Sancti Petri a sero via publica a certio similiter Infra isto terminio dono Sancto Petro ab hodierno die et deinceps et faciant rectores Sancti Petri quicquid voluerint Et dono in villa Rufiaco ad Capellas vocat unam vineam hoc est quatuor rascias terminat a mane terra Anseardis et Sancti Petri a medio die terra Helenane cum heris a sero Sancti Petri a certio terra Ingelbert Hec omnia supra scripta dono Sancto Petro ab hodierno et deinceps faciantque quicquid voluerint rectores Sancti Petri Actum Cluniaco publice S Beliardis qui fieri et firmare rogavit S Ornadi Gisleberti Aremberti Bernardi filiorum ejus S Bernardi S Ingelberti S Constantii S Andree Data mense aprili regnante Hugone rege anno VIII Evrardus scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter