utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02162375

Charter Number: 02162375
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1031
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Auctor et largitor totius humane salutis et redemptionis Dominus noster Jesus Christus per assumptam carnem nostre humanitatis protestare dignatus est dicens Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis qui vos recipiant in tabernacula eterne felicitatis Quod ego audiens Bernardus et uxor mea Ocenda donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo pro remedio animarum nostrarum et in locum sepulture unum mansum in pago Matisconense in Pedrosio vocatur cum omnibus appenditiis suis pratis vineis silvis campis mancipiis ea convenientia ut semper in presenti medietas horum omnium ad Sanctum Petrum perveniat Aliam vero medietatem teneat uxor mea Ocenda quandiu vixerit et post ipsius discessum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat Ut autem firmum permaneat et stabile manu propria firmavi Si quis autem huic nostre donationi calumpniator estiterit abhinc et deinceps iram Dei sanctorumque apostolorum incurrat S Bernardi et uxoris ejus Ocende qui fieri et firmare rogaverunt S Widonis S Rotdulfi S Rotdulfi S Rotdulfi S Gisleberti S Hucberti S Stephani Actum Cluniaco publice die dominico regnante Rotberto rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter