utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172802

Charter Number: 02172802
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1027 - 1029
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Divina pietate largitum est homini quatinus ex his que possidet transitoriis sine fine mansura valeat mercari Quapropter noverint cuncti tam presentes quam futuri quod ego Teudsa et fili me[i Warulfus et] Walterius tacti amore Dei simulque pertimescentes venturi diem judicii quo reddetur cuique secundum quod gessit tradimus Deo et sanctis ejus apostolis Petro ac Paulo cenobioque Cluniacensi aliquid ex rebus juris proprii quod nobis adjacet in pago Maticensi quicquid scilicet habemus in Monte Craiencsi et campum cum vinea in villa Cuulatis ut inde faciant memorati habitatores loci a die presenti quod eis libuerit Post nostrum vero discessum ab hac vita concedimus illis Letardi mansos cum omnibus ad se pertinentibus in prefata villula mansum quoque Segerandi mansum Geraldi cum ipso et uxore sua atque infantibus suis mansum Aduini mansum Richerii et vineam quam Benedictus facit et quicquid ad predictos mansos aspicit mansum etiam Gausberti mansumque Leotardi cum omnibus ad se pertinentiis Hec igitur omnia prefata Cluniacensi cenobio tradimus lege predicta cum omnibus que pertinent ad ea cum ingressibus et exitibus cum pascuis et rivis cum campis et vineis cum pratis et silvis ut teneant et possideant omnia habitatores sepedicti loci absque ullius contradictione hominis Qui autem contradictor extiterit non valeat vendicare quod repetit sed sit dampnatus perpetui vinculo anathematis quandiu in hac sevicia permanserit et ut firmior habeatur manibus propriis firmavimus testibusque roborandam tradimus Sig Teudse [S Warulfi] S Walterii Actum publice Cluniaco Rodberto regnante anno tricesimo secundo Ego frater Warnerius rogatus scripsi vice cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter