utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172803

Charter Number: 02172803
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1027 - 1029
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Consulens igitur Dei filius humani generis saluti ait inter cætera salubria verba quæ locutus est suis Date inquit elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Quæ profecto sententia tanto magis est custodienda quanto utique creditur vera Hanc vocem audiens ego Rayna trado Sancto Petro Cluniacensis cænobii quandam vineam cum terra simul conclusa ac mansione superposita sitam in Maciacensi villa in pago Matiscensi in agro ipsius villæ terminatam ex tribus partibus ipsa hereditate et via vicinabili a meridie Dono et in alio loco unum campum vocatum Mossorium terminatum a mane via publica a meridie et occidente terra Sancti Vincentii a septemtrione muro manu facto partem quoque cymiterii pro qua contra monachos Sancti Petri querelam habui Pro quibus omnibus supradictis omni anno quamdiu vivero reddam in vestitura IIII sextaria vini et unum panis Post meum vero discessum ad prefatum nullo contradicente perveniat locum Si quis autem propinquus aut extraneus contradixerit sit irretitus vinculo excommunicationis nisi resipuerit S Aydoardi S Stephani Umberti Willelmi Joceranni S Rayne datricis hujus cartæ S Artaldi filii ejus Actum Lordoni regnante Rodberto rege anno XXXII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter