Charter Document - 02172820
Charter Number: 02172820
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1029 - 1030
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1029 - 1030
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Cunctis sub chatolice norma fidei militantibus satis est notum quod Domini pietas in tantum consulit saluti hominum ut etiam ex his quas temporaliter ab eo percipiunt rebus eterna valeant mercari si eis bene utantur Inter cetera namque salutifera monita que Verbum quod in principio erat apud Deum et in temporis plenitudine caro pro humani redemptione generis est factum mentibus suaviter propinavit hominum hoc quoque uniuscujusque saluti providit remedium ut sua recte distribuendo pauperibus thesaurum hinc indeficientem faciat in celestibus Thesaurizate inquit vobis thesauros in celo ubi nec tinea demolitur nec erugo et ubi fures non effodiunt nec furantur Alio quoque in loco ammonens Date ait elemosinam et ecce munda sunt vobis omnia Que nos duo fratres Frodegarius et Oddo mente pertractantes et secundum quod Dominus permiserit adimplere cupientes donamus interim Deo omnium largitori bonorum Petro etiam et Paulo principibus apostolorum necnon et Cluniacensi cenobio cui preest venerabilis pater Odilo unam nostram medietatem cujusdam ecclesie in honore beati Martini Christi pontificis dicate in Lugdunensi episcopatu site in villa que vocatur Domnus Martinus constructe cum oblatis vel decimis omnibus omnino ad eam pertinentiis cujus videlicet alteram medietatem per nostre donum parentele possidere se gaudent prefati loci habitatores donamus etiam similiter duos servos quorum unus vocatur Tecfredus alter vero Bernardus Hanc itaque donationem facimus pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum et pro salute omnium christianorum vivorum scilicet ac defunctorum quatinus predictis apostolis apud justum judicem tam pro nobis quam pro ipsis omnibus in illo ultimi examinis die intercedentibus dampnationis sententiam evadere possimus et illam suavissimam Domini vocem qua fideles refovebit dispensatores audire mereamur Euge inquiens serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium Domini tui Faciant igitur ab hodierna die absque ullius contradictione hominis Cluniacenses monachi quicquid inde facere voluerint excepto quod aut in beneficium vel in custodiam seu in salvamentum nulli umquam homini tradant Si quis autem quod minime fore credimus huic nostre donationi calumpniam inferre fuerit ausus hic talis nisi resipuerit a regno Dei exul effectus tartareis tradatur penis sine fine cruciandus et ut firmissimum obtineat vigorem in perpetuum manibus ex more propriis subter firmavimus tradidimusque roborandam testibus Signum Frodegarii et Oddonis qui hoc testamentum fecerunt et rogaverunt firmari S Lanberti S Arlei S Rainaldi S Maingaudi S Artaldi S Adalardi S Eve Actum Cluniaco regnante Rodberto rege anno XXXIIII Vuarnerius ad vicem cancellarii recognovit