utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172848

Charter Number: 02172848
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1030
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Cum omnibus manifestum sit protopsaltum Domini manibus formatum a Maligno fuisse deceptum non est nimium nobis mirandum si adhuc membra illius e lumbis suis emanantia que per Christi misericordiam scit in loco suo fore collocanda non cessat seducere verum vigilandum nobis est sollicite quatinus divinis muniti armis illi resistere queamus deflendo ac satisfaciendo Deo ea que illius instinctu gessimus Proinde notificandum esse curavimus omnibus quod Jozerannus et socii ejus illius inimici suasu ante Cluniacensis cenobii januam ausu temerario homicidium perpetraverunt Quem pariter cum sociis suis postea Vualterius clericus et Aldinus miles et Lambertus atque Nogerius Humbertus quoque atque Guarnerius ac Rannaldus ad satisfactionem Cluniacum conduxerunt tempore videlicet quod Rainaldus prioratus regimen in eodem monasterio gerebat qui hanc satisfactionem accepit cui etiam Vualterius Amizo Leotbaldus Hugo Bernardus interfuerunt Tunc vero ante satisfactionem quandam terram quam ab eisdem in beneficio diu tenuerat monachis verpivit et est sita in Cortils quod Oddo Sancto Petro dedit Quin immo et ipse idem et fidelis ejus Gislabertus tactis sacris reliquiis firmaverunt jurando quod nec ipsi nec ullus homo aut femina aliquam umquam inferret calumpniam predicto loco Preterea et alium mansum in Curciaco quem calumpniabatur verpivit Illud vero non pretereundum est quod LX solidos pro malefitio infra salvitatem perpetrato juxta consuetudinem emendare debuit pro quibus hi fuerunt vades Vualterius clericus pro C Hildinus pro C Lambertus itidem pro C Nogerius pro C Vuarnerius pro C Humbertus pro C Sed his ita gestis placuit huic inserere loco quod Agatha uxor ejus et filius ejus nomine Ansedeus in die sepulture illius fecerunt verpitionem videlicet rerum predictarum astantibus multis etiam cum lapide quodam qui illis in testimonium vel in signum fieret Opere precium etiam est posteris notificandum et huic carte inserendum scilicet placitum quod Tetbaldus comes apud Besorniacum in octabis Pentecosten ex hac terra tenuit quam Vuicardus et Ansedeus monachis prefati loci contrariabant eam volentes illis auferre ubi monachi fideijussores illis dantes hoc videlicet pacto ut usque in octabas Sancti Petri ante domni Hugonis comitis presentiam et Tetbaldi parati respondere essent facturi rectum quod eorum curia dijudicaret justitia dictante at contra illi similiter eis fideiussores dederunt modo eodem quo supra scilicet quod si in eis remansisset usque ad prenominatum terminum finis esset in perpetuum Hujus conventionis fideiussores fuerunt Leotaldus Hugo Bernardus et alter Leotaldus Item notificanda est verpitio quam Vuichardus Ansedeus Vualterius Erlerius et illorum mater nomine Agatha de terra que est in villa cui dicitur Curtils fecerunt deponentes omnem ab hodier[na] die querelam apponendo signa sua S Vuicardi S Ansedei S Vualterii S Erlerii S Agathe illorum genitricis S Algaudii S Lanberti S Achardi clerici
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter