utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172853

Charter Number: 02172853
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1031
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Nos antiquitus est institutus nobisque a majoribus traditus ut quilibet prelatus volens alicui causa utilitatis de rebus ecclesie sibi commisse concedere studeat per testamentum literarum futuris notum facere Igitur ego Odilo abbas per consilium fratrum nostrorum domni videlicet Rotberti prioris et aliorum gratia communis utilitatis cuidam clerico nomine Jocelino et duobus heredibus ejus Richardo et Petro concedo quandam terram Sancti Petri que data est ad locum Cluniacum a quadam nobili matrona Rotlinda nomine in locum sepulture et est sita in pago Cabilonense in villis Corclogia et Glennas Concedo autem tali conditione ut bene et convenienter edificent et quandiu vixerint teneant et possideant omnique anno in vestitura IIII solidos in festivitate sancti Martini que est III idus novembris persolvant Duo vero suprascripti heredes unus post alium qui supervixerit teneat Post mortem autem amborum ad Sanctum Petrum revertatur Ut vero firmum permaneat manu propria firmo et fratribus nostris firmare precipio S domni Odilonis abbatis S Rotberti S Oddonis S Warnerii S Siefredi S Walonis S Bernardi S Ugonis abbatis Actum puplice apud Sanctum Marcellum VII kalendas novembris regnante Heinrico rege Francorum anno I Almannus monachus ad vicem cancellarii scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter