Charter Document - 02172867
Charter Number: 02172867
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1048
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1048
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Sicut indubitanter fides credentium retinet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perennis vite sibi valeant preparare ut scriptum est Divitie viri redemptio anime ejus Idcirco notum sit cunctis fidelibus quod ego Bernardus itinere Jerosolimitano expleto quo salubrius potui cepi de salute anime mee cogitare Quapropter notum esse volo fidelibus cunctis quia dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus ac venerabilis pater Odilo omnem partem de mea hereditate quam habeo cum duobus fratribus meis cum memet ipso Est enim predicta hereditas in pago Matisconensi in his villis Varengo et Marziaco atque Tiliaco peromnia quantum ad meam pertinet partem quesitum et ad inquirendum in duabus supradictis villis Varengo scilicet et Marziaco campis pratis vineis silvis aquis exitibus et regressibus atque pascuis quantum supradictam partem pertinet In Tiliaco vero nihilominus peromnia quantum ad terciam pertinet partem cum silva que vocatur Vaura De alia hereditate quam mater mea se vivente retinet que est in supradictis sepe villis Varengo videlicet et Marziaco terciam similiter peromnia partem post decessum ejus Facio autem hanc donationem pro anime mee remedio et patris mei ac matris et omnium parentum meorum vivorum ac defunctorum et eorum qui laudatores fuerint de hac donatione Et ut magis magisque roboretur ipse propria manu subterfirmavi testibusque tradidi roborandam S Bernardi et Achardi fratrum qui hanc jusserunt fieri et rogaverunt firmare S Constantini Hildini Gislamberti Achini Actum Cluniaci publice per manus Arnulfi levite regnante Heinrico rege