utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172870

Charter Number: 02172870
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1031 - 1059
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notitia vuerpitionis sive donationis si aliquid rectum habuit Bernardi militis de quadam vinea quæ est sita in pago Matisconense in villa Burziaco Fecit enim vuerpitionem cum hoc lapide in presentia donni Walterii episcopi Deo et Sancto Petro et monachis Cluniensibus ut deinceps nec ille nec ullus de heredibus ejus amplius audeat calumpniare et accepit ab ipsis monachis sex solidos S Walterii episcopi in cujus presentia hoc factum fuit S Maioli S Walterii monachorum qui ibi fuerunt S Ingelfredi S Heinrici S Odonis S Adalberti Actum villa Lascheriaco X kalendas julii feria III Arnulfus scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter