utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172874

Charter Number: 02172874
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1031 - 1060
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Auctor et largitor totius humane salutis Dominus noster Jesus Christus consulens nostræ infirmitatis contra inevitabilia peccatorum vulnera opponere dignatus est salubrium preceptorum medicamina quæ fideles perducere possint ad vera et æterna gaudia inter que illud restat precipuum quo precipimur de terrenis et transitoriis æterna mercarii et sine fine mansura Quod ego Artaldus cum sorore mea Eldeburga animo perpendentes donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum unam nostræ hereditatis ecclesiam in episcopatu Augustodunensi in pago Brienensi in villa Varennas sitam et in veneratione sancte genitricis Dei Marie sanctique Petri apostoli constructam scilicet post obitum nostrum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat et in presenti damus in vestituram offerendam et baptisterium et sepulturam dono etiam ego Artaldus circumadjacentem æcclesiæ [terram] quam ad meum proprium laborem teneo et laborari facio condominicas et clausum Bernardi Vicarii mansum Bernardi de Bonafonte tenementum Vuillelmi presbiteri Addo etiam forestem contiguam que Cassania cognominatur hoc quod est super viam publicam in vita mea quod autem est desubtus planis et plexatis cum suis terminis post obitum meum ad Sanctum Petrum perveniat Dono etiam Deo et Sancto Petro servos et ancillas meas filios Duranti Vicarii et filios Magnalii et omnes qui de illis egredierint Addo etiam medietatem hujus æcclesiæ terram que terminat ab oriente via publica et mansus Benedicti ab occidente via publica et mansus Martini meridiano forestea Cassania septentrione rivulus Collionus Infra istas terminationes mansis curtilis campis vineis pratis pascuis cum apenditiis suis et cum omnia que ad ipsis tenementibus pertinent dono et concedo Sanctorum Petri et Pauli et ad locum Cluniacum et rectores ejusdem loci scilicet post obitum meum Dono ego Artaldus Deo et Sancto Petro Duranti paromonarii cum infantibus suis et filiabus suis et omnes qui de illis egredierint Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee patris quoque mei et matris mee et sororum mearum et fratrum filiorum meorum et uxoris mee Josceldis omniumque parentum et fidelium meorum Testes enim Artaldus et Eldeburga qui hanc donationem fecerunt S Ugo S Artaldus S Gerardus del Barga S Ugo Rubius S Rotlannus de Scabellis S Vuillelmus de Maringas S Eldinus de Glana S Artaldus de Castello Vuillelmus presbiter Rainaldus presbiter Beraldus presbiter S Bernardus Vicarius et S Vuillelmus filius ejus S Artaldus de Faveriis S Agete et Girardus filius ejus S Ugo de Sancto Prejecto S Lambertus S Gerardus S Vuichardus Jotcerannus Ugo Ilionus et uxor ejus et filii eorum Ragnerius clericus vicie cancellarii rogatus scripsit publice Actum Varennis regnante Henrico rege Eldevrannus Albertus Engelbertus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter