utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172878

Charter Number: 02172878
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1031 - 1060
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Ego in Dei nomine Hugo pariterque Tetbaldus consanguineus meus vendimus Aimirico cognomine Bertino quandam desertam salinam in qua jam enim fuerunt aree LX que vocatur Adalgardis et ille emit de nobis C solidos edificaturus eam in tantis areis quante jamdudum fuerunt Est autem ipsa terra in pago Alnisii in marisco qui nuncupatur Scala Ipsaque terra vocatur nomine Adalgardis et ex parte orientis est sibi superposita salina que nominatur Noveta Johannis Vernoriensis et inter duas illas est exterius maris per quem sunt ambe adequate et ex parte occidentis subditur illi Ormisal altera salina et ex parte aquilonis est salina que vocatur Ebonis et ex parte meridiei est alter exterius et quedam salina que vocatur Marolio Et hanc prefatam terram totam liberam excepta decima trado atque omnino vendo quatinus habeat et teneat faciatque quicquid voluerit nemine contradicente Et si quis ex nostris heredibus vult insidias aut aliquam calumpniam huic venditioni imponere voluerit maledicat illum trina majestas et una deitas Et tandem si nimis optet habere terram componat quadringentos solidos et habeat cum ea maledictionem Dei Ego Hugo propriis manibus verboque super et supter hanc cartam firmo et circumstantes firmare rogo Et Tetbaldus simili modo firmat S Achardi Vuigerii S Aalmodis uxoris ejus S Aimirici filii eorum S Galonis et Otgerii filii ejus S Aelelmi Albanellis S Adalgardis uxoris ejus S Lantberti Bastardi S Unberti Sutoris S Benaventi presbiteri Ainricus levita scripsit mense septembri regnante Heinrico rege Francorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter