utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172881

Charter Number: 02172881
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1031 - 1060
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quia multociens refrigescente karitate et habundante iniquitate posteri bene gesta priorum cupiditate avariciæ vel causa penuriæ ducti evertere conantur placuit juxta antecessorum statuta quæ in presenti fieri videmus ne in posterum futuros lateant litterarum vinculis alligari Igitur notum presentibus et absentibus sit quod Bernardus cognomento Grossus consuetudines quas habebat in uno manso in villa quæ dicitur Montiniacus quam Theudinus tenet pro animæ suæ filiique sui uxorisve omniumque suorum parentum salute Deo et sanctis apostolis ejus verpivit Insuper cartam fieri quoque jussit quam ipsemet manibus propriis firmavit et super altare beati Petri eam posuit Donat etiam quendam servum nomine Muntelmum cum suis infantibus Si quis forte heredum vel coheredum meorum quod tamen nunquam credo futurum contra hanc donationem aliquam inferre temptaverit calumpniam non repetat quod querit sed nisi cito resipuerit anathematis vinculo subjaceat Actum est Cluniaco Et nostra donatio semper rata et inconcussa consistat Acta rege Einrico regnante
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter