utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172882

Charter Number: 02172882
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1060
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Cum omnia orta occidant auctaque senescant temporalia quoque more aque fluentis non retrorsum ultra undam dilapsam retorquentes celeri lapsu inreparabiliter defluant preclaraque facies honor mundiales glorie precipue divitie instabiles preter hoc vis corporis aliaque hujus modi brevi lapsu in dies dilabi videantur utile pretium est animam autem aut Domino eterna exercitatione virtutum aut contagione peccatorum infectam munificentia elemosinarum reddere preclaram terrena pro celestibus commutare celestia pro terrenis impetrare sua pauperibus pro Christi amore factis caritative impendere ut eorum orationibus adipisci regna mereatur celorum possidere Quapropter notum omnibus tam presentibus quam absentibus esse volo quod ego Girbertus et filius meus Anselmus dominici dicti quo ait non immemores Date elemosinam multaque hujusmodi precepta nobiscum reputantes donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum curtilum unum qui est situs in pago Matisconensi in villa que dicitur Saciaco qui de duabus partibus terminatur de ipsa hereditate de aliis via publica Similiter et vineam unam que terminatur de ipsa hereditate inter curtilum et vineam via publica et pratum et omnia queque ad ipsum curtilum pertinent In tali conventu ut quandiu filius meus vixerit medietatem teneat et possideat et post suum discessum ad supramemoratum locum perveniat Et si quis de heredibus nostris forte hanc calumniare voluerit excommunicationis anathemate anathematizamus eum et fiat habitatio ejus cum Datan et Abiron S Girberti qui fieri et firmare rogavit S Anselmi filii ejus S Rotlanni S Berengerii Est autem facta hec carta mense octobri feria IIII regnante Heinrico rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter