utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172909

Charter Number: 02172909
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1036
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Conditor et redemptor humani generis Dominus Jesus Christus salutem fidelium suorum invenire desiderans per semed ipsum proloqui dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Idcirco notum sit omnibus fidelibus quod ego Girbaldus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus Odilo abbas cum aliis quamplurimis fratribus inibi Deo militantibus unum clausum de vinea Est ipsa vinea sita in pago Matisconense in agro Jovenciaco in ipso loco vulgo dicitur Vigniaco secus habet fontanam qui vocatur Chadulfo Sunt vero ipsius vinee he determinationes a mane terra Sancti Clementis a meridie de ipsa hereditate a occidente terra Sancti Nazarii a aquilone terra Tehaldi clerici Hanc autem donationem facimus pro redemptione animarum nostrarum simul etiam parentum nostrorum omniumque sive vivorum sive mortuorum et in locum sepulture et ea ratione ut quandiu vixerimus faciamus nos ipsam vineam et monachi supradictum locum medietatem de fructu habeant Post discessum nostrum si monachi facere volunt faciant in dominicatu si nolunt et aliquid de heredibus meis facere vult in ipso conventu sicut et nos faciat Si vero nos [quod absit] aut aliquis de heredibus nostris vel ulla alia opposita persona huic testamento calumpniam inferre temptaverit iram Dei omnipotentis sanctorumque ejus incurrat et convictus judiciaria potestate quod repetit non solum vendicare non valeat verum etiam legibus mundanis subjaceat et auri libram unam persolvat atque hec carta postmodum firmum vigorem in perpetuum obtineat stipulatione subnixa S Girbaldi qui fieri et firmare rogavit S Engeltrudis uxoris ejus S Costantii S Donberti S Stephani S Ulgerii S Tehudini S Sigaudi S Leotbaldi S Ehimaldi S Hugonis comitis S Thetbaldi comitis Actum in villa Effondriaco per manus Arnulfi levite anno nono imperii Heinrici regis Francorum kalendis martii dominica die indicione IIII luna XXVIIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter