utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172925

Charter Number: 02172925
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1039
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hominibus tam futuris quam presentibus quod ego Guigo vicecomes cogitans de Dei misericordia et de verbo ejus quo dicit Date elemosinam et omnia munda sunt vobis dono Deo et Sancto Petro omnibusque fratribus loco Cluniensi manentibus res proprietatis mee sitas in pago Lugdunensi hoc est castrum qui vocatur Mons Meruli cum omnibus ibi pertinentibus scilicet meas res indominicatas que ad me jure hereditario pertinent Et dono eis unum mansum in villa que dicitur Liver cum omnibus appenditiis suis cum servi ibi inhabitante nomine Constabulo cum uxore et infantibus eorum quesitum et ad inquirendum In villa quoque Rotnens omnes condaminas que ibi ad me pertinent jure hereditario et totum laborem ibi factum Quas res ego Deo et Sancto Petro obtuli pro anime mee remedio Si quis vero huic testamento contrarius extiterit non valeat vindicare quod cupit sed coactus quinque libras auri persolvat Ut autem hoc scriptum pleniorem obtineat vigorem manu mea firmavi manibusque amicorum et propinquorum meorum tradidi roborandum S Guigonis vicecomitis S Hugonis comitis S Tietbaldi comitis S Ermessendis vicecomitisse S Hugonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter