utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172975

Charter Number: 02172975
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1048 - 1100
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quidam homo nomine Witbertus cum consensu uxoris sue nominæ[] et filiorum suorum Rotberti et Witberti donavit Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniensem cui tunc temporis sanctus Odilo abba magis prodesse quam preesse videbatur unum molinum in Marziaco pro salute animæ suæ et redemptione peccatorum suorum quem molinum post obitum predicti viri elapso prolixi temporis intervallo cum vidisset quidam miles et clericus nomine Achardus desolatum et adnihilatum ob malorum oppressionem hominum et cari temporis angustiam contra voluntatem et contra dictum prioris Cluniacensis Gunterii reedificavit congregatis his quæ congrua edificationi erant Tandem vero hujusmodi factum calumnians alter prefati loci prior nomine Sigaldus compulit invasorem ad placitum venire in quo finita altercatione pacificati sunt tali modo monachi Clunienses et Achardus ut medietatem molini teneret quoad viveret et post mortem ejus ab integro monachi possiderent eo scilicet modo quo in vita ejus unam medietatem tenuerunt cum his quæ ad molinum pertinent cum piscinis scilicet et ingressu ejusdem molini ac exitu Si quis vero ex parentela ejus aut alius quilibet aliquam calumniam inferre deinceps temptaverit eisdem monachis de ipso molino iram Dei omnipotentis incurrat Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter