utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172982

Charter Number: 02172982
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1060
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Ego Aimericus cognomento Bertinus dono Deo monasterioque Cluniacensi constructo in honore Dei memoriaque beatorum apostolorum Petri videlicet et Pauli pro redemptione anime mee et pro amore et dilectione nepotis mei Aimerici in Cluniensium fratrum congregatione conversantis LX areas salinarum in marisco quod dicitur Scala ut fratres ibi Deo servientes quibus Dei gratia domnus Ugo abba potius videtur prodesse quam preesse habeant et possideant et insuper quicquid voluerint faciant Areas autem istas salinarum coemi a Tescia sorore domini Isemberti de Castro Alionis consanguinea mea C solidos subtractis tamen quinque solidis de centum Terra ista vocatur Novella Adalgardis adjacet sibi ex parte septentrionali terra que vocatur Ebonis quam monachi possident de Castro Acardi australi quoque parte adjacet sibi esterius Marolionis et ex parte occidentali terra que dicitur Ormissal Hanc itaque terram alodi mei dono Deo sicut jam dictum est et sanctis apostolis Petro scilicet et Paulo rogatu et voluntate et confirmatione parentum meorum ut fratres apud Cluniacum Deo die nocteque servientes eternaliter habeant et possideant et quicquid voluerint faciant Hanc igitur donationem cum parentibus meis confirmo aliosque nobiscum eam confirmare deposco Si quis vero ex heredibus meis aut consanguinitate propinquis excitus spiritu malignitatis huic donationi calumpniam inferre voluerit dupplici morte anime videlicet et corporis dampnetur socius nefandissimorum principum Anthiochi scilicet et Herodis deleatque Deus nomen ejus de libro vite et quod querit consequi non valeat Tamen si in malicia sua perseveraverit solvat quatuor libras auri et habeat cum eterno interitu anime sue quod querit Terra ista data est mense febroario regnante imperium Romanorum Henrico augusto pacifico regnum vero Francorum Henrico Roberti filio S Isemberti et uxoris ejus Claricie et Eblonis filii eorum S Aimerici Bertini et Gunbaldi fratris ejus S Lanberti Baldemari S Magenguisi S Amalberti S Gausberti Benengarii S Alduini Narmandi S Aldoini Dapiferi S Mainardi Juvenis S Gouscelmi Niortensis S Ugonis et Berengarii fratrum filiorum Gousberti S Gunbaldi Senis S Unberti filii Amalberti S Wilelmi Serpentini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter