utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172991

Charter Number: 02172991
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1064
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Domno Hugoni abbati Cluniacensi Rotgerius comes de Foys et uxor ejus amici et omnino servi pro posse sui a salvatore Deo salutem et opem Notum est nobis pater et magister animarumque pastor teste humano genere passim cotidie obeunte non nos semper corporaliter vivere posse Ideo consilio inito inter nos ad remedium et nostrarum salutem animarum remissionemque quæ egimus peccatorum ex hereditate quam in presentiarum possidere videmur transitoria dare vobis partem jam disposuimus ut perpetuam mereamur cum Domino mercedem qua post corporum finem nostrorum in cælesti feliciter vivamus requiæ Quod quoque vestri ordinis meritis et precibus credimus adquirere superabundanter quam petimus Christi misericordiæ affluentia desuper nobis pie lapsura cui in nobis vos fidutialiter cum predicta donatione commitemus verbi gratia Domino Deo creatori ac Redemptori nostro Jesu Christo genitricique ipsius sanctæ Virgini Mariæ et apostolis sanctis Cluniacensis cœnobii Petro et Paulo necnon tibi Hugo sancte viventi famosissimo per orbem Cluniensi abbati ego R et conjux mea pro acquisitione vitæ æternæ concedimus cum omnibus ad se pertinentibus cum assensu et ultroneo consilio comitis Tolosani locum Sancti Antonini qui vulgo vocitatur Fredoleiz quatenus ibi monastici habitus te statuente regularis inseratur ordo ad provectum profectumque nostrarum omniumque fidelium animarum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter