utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172993

Charter Number: 02172993
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1095
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus christianis presentibus et futuris quod ego Odilo et uxor mea Berloth et omnes filii nostri et filie donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et senioribus Cluniacensis cenobii pro redemptione animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum de possessione nostra quantum ad presens potuimus hoc est in pago Valentinensi juxta castrum Ur de quinque ecclesiis medietatem excepta quinta parte Est autem una de ipsis ecclesiis constructa in honore sancte Marie altera in honore sancti Petri cum aliis tribus que ad ipsas pertinent Si quis autem hanc nostram donationem de filiis nostris vel filiabus aut aliquis ex parentibus nostris infringere voluerit nisi ad satisfactionem venerit iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et aliorum omnium sanctorum incurrat atque excommunicatione anathematis subjaceat sive judiciaria potestate constrictus X auri libras persolvat et omnia suprascripta dimittat S Odilonis qui hanc donationem fecit et testes firmare rogavit S Berloth uxor mea S Adonis filii ejus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter