utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172994

Charter Number: 02172994
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Audiant et sciant universi presentes et futuri quod Oliverius miles seculum deserens et habitum monachi apud Cluniacum accipiens dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus molendinum de Cassenolis cum omni usuario quod ad molendinum pertinet laudante et concedente Seguino de Burzeio cum filiis suis Gausfredo Bernardo et Guidone necnon Joceranno Asinobruno avunculo ipsius Oliverii similiter laudante et concedente Hubertus Ungro quoque et Dalmatius de Gineio avunculus ejusdem Oliverii hoc idem laudaverunt et concesserunt de quo videlicet Dalmatio supradictus Oliverius molendinum ipsum habebat in feodo Waldricus etiam de Colchis de quo Dalmatius illud possidebat hoc donum laudavit et concessit cum filiis suis Arleio et Guidone coram Dalmatio Ungro monacho et coram Hugone de Masonis Sed et episcopus Augustidunensis de cujus capite erat similiter laudavit et concessit Soror quoque ipsius Oliverii cum marito suo Hugone de Salduno hoc idem laudavit et concessit et altera soror ejus quæ dicebatur Surda Sciendum preterea quod in eadem villa Cassenolis dedit Dalmatius de Gineio et uxor ejus soror Landrici Grossi monachis Cluniacensibus terram juxta hoc molendinum sitam et pratum eidem terræ contiguum et quendam servum nomine Martinum cum uxore sua et filiis ex eisdem natis et nascituris Dato insuper fidejussore Uberto Ungro ut si quis terram hanc eisdem monachis calumniaret Dalmatius de Gineio pro eis inde responderet
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter