utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02172995

Charter Number: 02172995
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri omnes quod Bernardus de Busseria dedit Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo monachisque Cluniacensibus molendinum de Ainnate et plateam de Inter Duas Aquas laudantibus et concedentibus filiis suis Letaldo Gausfredi Bernardo et Artaldo et uxore sua Bernearde Quod donum Bernardus Grossus de cujus feodo erat laudavit et concessit audientibus Warnerio famulo camerarii et Bertranno de Ver Similiter hoc donum laudaverunt et concesserunt Walterius de Amugne et nepos ejus Jocerannus audientibus hoc Guidone Amadei et Guidone de la Sala et Aalaudo cellarario Hoc quoque donum Landricus Grossus auctorizavit coram domno Hugone abbate Cluniacense testibus et videntibus Bernardo de Busseria qui hoc donum fecit et Milone de Umble et Ilio de Crai et Uberto Ungro Hunberto quoque de Curtevas
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter