utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173000

Charter Number: 02173000
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Divine pietatis miseratio que semper revocat errantes ad viam salutis atque a dominio antiqui exterminatoris avulsos indesinenter perducit ad summum et perhenne gaudium mihi Vuillelmo dignata est in cor ob remedium meorum peccaminum ut aliquid ex his que mihi dedit illi offeram Dono igitur ego Wilelmus miles Domino Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur pro remedio anime mee aliquid ex his que a progenitoribus mihi jure hereditario relicta sunt medietatem scilicet presbiteratus unius ecclesie que est dicata in honore almi testis Christi Simphoriani et est sita in episcopatu Eduensis civitatis in villa que dicitur Mediolanum Dono insuper et domum meam que est edificata juxta ipsam ecclesiam Dono et medietatem prati qui vocatur ad Pradalas qui est positus in villa Mediolanum Dono et unam coloniam valde bonam et omnia ad eam pertinentia ex integro terram cultam et incultam cum pratis aquis silvis et aquarum decursibus Reddit autem annuale servitium sicut plenum mansum porcum scilicet arietem agnum oblationes plenas et corvadam [] omnia que a pleno manso requiruntur Est autem sita ipsa colonia in villa que dicitur ad Vilars Dono autem et servum in ipsa colonia manentem nomine Geraldum et unam ancillam nomine Petronillam et alium servum nomine Undradum Et hoc donum [ideo] facio ut Deus omnipotens det mihi et omnibus propinquis meis indulgentiam omnium delictorum et societatem omnium electorum suorum Et ut hoc donum omnibus fidelibus notum sit sive presentibus sive futuris corroboro et coram testibus mando S Willelmi qui hanc cartam fieri fecit et firmare rogavit S Hugonis S Artaldi S Wigonis S Dalmatii S Willelmi S Stephani avunculi eorum S Nazarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter