utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173001

Charter Number: 02173001
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sanctæ matris æcclesiæ filiis presentibus et futuris notum esse volumus quod ego Blismodis cum filiis meis Rotberto Maiolo Hugone Willelmo atque Stephano pro remedio animæ mariti mei Gislardi donamus Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo Cluniensibusque fratribus XIIcim denarios in manso Walberti et in villa Sancti Leodegarii atque pro anima filii mei Bernardi in villa de Galumniaco partem nostram terræ appellatæ de Duabus Sororibus et in Malliaco campum de petra sicut erat noster et in villa Buddoni omnes terras quas homines de ipsa villa tempore sancti Maioli et beati Odilonis vendiderunt et donaverunt monachis et servis et francis beati Petri et Pauli auctorizamus laudamus et werpimus S Blismodis cum filiis suis qui donum fecerunt S Lanberti Discalciati S Artaldi Isperonis S Hugonis de Centarben
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter