utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173003

Charter Number: 02173003
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Hugo Cluniacensis abbas astante et laudante domno Warmundo priore nostro Hugonem quemdam juvenem qui nobis dono et concessu Achardi et Oddonis fratrum in servitutem venerat eisdem fratribus supradictis Achardo videlicet et Oddone laudantibus et rogantibus a servitute absolvi et pro eo fratrem ejus Walterium nomine in servum recepi Preposituram autem nostram quam tenebat idem supradictus Hugo et feodum et quicquid juste vel injuste de nostro tenere videbatur ex toto dimisit spontanea voluntate ita ut nec ipse nec aliquis pro eo requirat vel calumpnietur quod dimisit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter