utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173004

Charter Number: 02173004
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Dum quis consistit in hoc seculo de futuro debet semper tractare concupiscenti animo Unde nos fratres Autrannus et Udalricus et uxores nostræ et filii nostri presumimus de Dei misericordia atque timemus æterne gehenne supplicium donamus Deo omnipotenti et beato Petro apostolorum principi qui habet potestatem animas ligandi atque solvendi et ad locum Cluniacensis monasterii ubi domnus Hugo abbas preesse videtur et ad locum Sancti Pantaleonis ac monachis ibidem manentibus pro redemptione animarum nostrarum vel parentum nostrorum aliquid de hereditate nostra que est sita in pago Sisteriense in territorio quem nominant Vorzio hoc est totum quantum nobis obvenit vel obvenire debet cum ecclesia que est consecrata in honore sancte Marie et omnium sanctorum cum omnibus ad se pertinentibus cum cimiteriis primiciis offerendis terris cultis et incultis silvis arboribus pratis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus et quicquid ibi ex alode parentum meorum mihi obvenit totum dono Deo et a supradicto loco Cluniaco Si quis autem nobilis vel ignobilis persona hanc donationis cartam fregerit vel violaverit vel aliq[u]am calumpniam fecerit omnes maledictiones que in veteri et in novo Testamento contemptoribus legis imprecantur accipiat et in domo ejus non sit qui inhabitet sed vagus et profugus sicut Cain fratricida et cum Datan et Abiron Barrabam atque Pilato divine ultionis penas inferni retrusus persolvat Facta carta ista in mense augusto feria VIa regnante Heinrico imperatore Signum Autranni S Udalrici qui hanc cartam scribere fecerunt et rogaverunt firmare
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter