utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173006

Charter Number: 02173006
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum sit omnibus hominibus presentibus et futuris qualiter ego Bernardus cogitavi de misericordia Dei ut merces mea crescat apud Dominum Propter hoc ego accepi habitum Sancti Benedicti in monasterio Cluniaco ubi domnus Hugo abbas preest et donavi ad ipsum locum supradictum de rebus meis que resident in pago Lugdunensi He sunt res in villa que vocatur Basenens unum curtilum cum vinea et juxta castrum quod dicitur Castellio unum mansum cum duobus appendiciis suis qui vocatur ad Rispas et in villa Sancti Victoris unum mansum cum omnibus appendiciis suis pratis campis silvis et omnia quecumque pater meus Grimardus habuit in ipsa villa Et si quis ex propinquis meis calumniam inferre voluerit iram omnipotentis Dei incurrat et sit anathema omnibus diebus vite sue usquedum ad satisfactionem veniat S ipsius Bernardi S Achardi fratris ejus Signum Stephani fratris ejus S Umberti S Vuidonis Lombardi S Grimarii S Bonazi S Bernardi prepositi de Cavariaco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter