Charter Document - 02173008
Charter Number: 02173008
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus futuris et presentibus sancte Dei ecclesie auctore omnium Deo cuncta faciente eoque vidente bona complesse in sublimioris creature quam sui similem formaverat jure omnia tradente ac ipsa quam ceteris altius honoraverat et dilexerat quanto cercius et humilius deberet auctorem et datorem cognoscere atque ejus obedire mandatis tanto proterve instimulante diabolo est ab eo prolongata et sibi contrarior facta Cetere namque creature ut valent servire ei student homines vero ab initio usque nunc contra ejus precepta pugnare non cessant Cujuscumque sint ordinis relinquunt sua et honesta aliena vero atque vana curant peragere Horum ego Humbertus et uxor mea Adeleidis una cum filiis nostris Wichardo Bladino et Petro reminiscentes ideo donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro videlicet et Paulo de hereditate nostra quantum nostre possibilitatis est videlicet unam capellam que est sita [] et unum cortile quem tenet Adalardus et unum campum et unam vineam que omnia circumjacent huic capelle Hec omnia supradicta donamus Deo et supradictis apostolis pro redemptione animarum nostrarum et omnium parentorum nostrorum et propter presentem prosperitatem et propter vitam eternam Cluniensis habitatoribus ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur Si autem successor ullus extiterit qui hanc cartam frangere voluerit non possit quod quesierit vel agere temptaverit efficere quod reppetit