utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173012

Charter Number: 02173012
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis fidelibus sanctæ matris æcclesiæ quod ego Jotserandus pro amore Dei et redemptione animæ mee et pro animabus omnium parentorum meorum dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Ugo abbas aliquid de hereditate mea hoc est pratum unum que est juxta villa Cortevaco a Vaurelia Et si hoc persolvere non possum de meum meliorem pratum vobis emendo a Rotundo Salice Deinde omnes consuetudines quas in potestate Breiaco habebam et in circuitu villas in vestris terris et in servis et in liberis et in ancillis totum ad integrum dono Deo et jam dicto loco pro anime patris mei et matris meæ et pro anime Wichardo de cujus honore exiit et hoc donum laudo quod pater meus vobis fecit in sua vita et fratres mei similiter laudant
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter