utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173013

Charter Number: 02173013
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Creator humani generis Deus sciens nos absque peccati contagione vite hujus incolatum transire non posse ex rebus transitoriis precipit nostra crimina diluere sua gratuita pietate Scriptum namque novimus in Euvangelio dicente Domino discipulis suis et per ipsos nobis Facite vobis saculos qui non veterescant thesorum indeficientem in celis quo fur non appropriet neque tinea corrumpat His et pluribus hujusmodi roborati preceptis ego Desiderius et uxor mea Aiba et filii nostri Humbertus Aimardus Nantelmus Wido Petronilla donamus omnipotenti Domino ex rebus ab ipso nobis concessis et apostolis ejus Petro et Paulo et ad monasterium Cluniacum ubi preest domnus abbas Hugo aliquid de nostra hereditate ecclesiam videlicet sancti precursoris Domini Johannis Baptiste que est sita in vico vel burco apud castrum qui vocatur Avalonis et capellam que est in ipso castello dimediam cum oblacionibus et sepulturis et unum mansum quem tenuit Ritbertus del Prado et vineam que fuit de manso Ansoldo Hec omnia supramemorata pro nostris animabus largitori omnium bonorum damus ad sustentacionem fratrum apud illum locum degencium ut participes esse mereamur regni celorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter