utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173016

Charter Number: 02173016
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Gigo miles de Caciaco veniens ad extremum diem mortis meæ dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco ubi domnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse et fratribus ibidem Deo servientibus presentibus et futuris dono ego supradictus Guigo unum mansum in locum sepulture pro remedio anime mee ut Deus det mihi partem et societatem in omnibus beneficiis que fient in supradicto loco Est autem ipse mansus in villa Cavaniaco quod vulgariter nominatur ad Angulos Dono ego et frater meus Bernardus omnia que ad ipsum mansum pertinent vineas pratos et omnem censum quem mihi reddebat per unumquemque annum totum ad integro dono laudo et confirmo loco prenominato sine ullo calumpniatore Item dono unum servum nomine Durandum cum filiis et filiabus suis Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit [quod absit] in primis iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum et aliorum omnium sanctorum incurrat nisi ad satisfactionem ad emendationem venerit Si quis vero observator huic nostre donationis extiterit veniant super eum omnes benedictiones novi et veteris Testamenti Amen amen fiat fiat S Gigonis qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit S Bernardi fratris sui
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter